monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9 > bkeCod.16.10v > bnf6797.485 > bkeCod.16.192r > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 68
Nam ut fons non debet esse in absconso, sed in manifesto ut omnis homo qui sitit ad ipsum veniat et hauriat atque bibat, sic Filius Dei non est obstrusus nec absconsus electis suis, sed manifestus praeparans se ad retributionem operum, ut ea manifestet iusta remuneratione, quae propter ipsius voluntatem ab hominibus perficiuntur. Idcirco fidelis homo ambulet in fide ad Deum quaeratque misericordiam eius, et dabitur illi.